Latin
20
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 20
Unproofread scanNot analysed yet
Coepi initiò non nihil dubitare de observationis fide: Si quidem nubium hiatus solem mihi orientem detegebat, ita ut existimarem, nubes praetervolantes mentiri in Sole maculae speciem: Repetita est vel decies observatio per Batavica perspicilla diversae magnitudinis: tandem maculam illam à nubium interjectu non effici, satis certus factus. Nolui tamen mihi etiam in manifesto isto oculorum testimonio propter monstrosam &inusitatam Solis apparitionem assentiri. Vocavi ilicò parentem, cui tum temporis ex Bataviâ reversus aderam, ut ad hanc observationem, non quidem sine metuendo oculorum damno, habendam, accurreret. Vterque aptato perspicillo excepimus Solis radios, ex margine primum derasos, paulatim ad medium eundo, donec visus acies ad illapsum radiorum assueta, totum Solis orbem nobis visendim admitteret: Vidimus tunc praedicta distinctius &certiùs: Interea diuturnioris observationis commoditatem interpellabant nubes, &Sol quoque ad meridiem festinans sustulit omninò nostram exspectationem; quippe metuendum erat, ne audacior Solis submioris inspectio insignem oculorum afferat laesionem: quia Solis etiam occidui aut orientis radius debilior oepenumero oculum peregrino rubore ita infecit, ut illum bidui spacio soepè circumtulerit, non sine specierum objectarum adulteratione. Proinde moneo observaturos, ut si ea in Sole libeat experiri, id cautè peragant, ne in faciendo hujus rei periculo, repentino radiorum incursu oculorum sibi faciant pericula, sed admoto, prout decet, perspicillo, à minimâ radiosi luminis portione incipiant, usque dum pleno orbe visus Solem tolerare poßit. Sed haec quilibet suo modo &compendio: Nobis satis eratin praecipiti ist â occasione didicisse cautionem talem à neceßitate.