Latin
21
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 21
Unproofread scanNot analysed yet
Haec inter primus iste dies abijt, &Solem non sine magno crastinae revolutionis desidès rio reliquimus, adeò ut etiam noctis interventum aegerrimè tulerit humana curiositas. Nihilo secius tamen retinuimus desiderium nostrum timidiusculis meditationibus. Nondum enim constabat, an macula ista nobis visa praestolaretur proximam observationem, qvae nobis tantò majorem sui expectationem afferebat, quantò in tantà re eramus incertiores. Eventum tamen rei ultrò citroque habitis sermonibus quisque pro suo aestimabat ingenio &voto. Equidem malui dubitare. quàm lubrico incertae rei argumento opinionem ilicò concipere, non sine pudore, re secus aimadversâ, relinquendam. Duplicem tamen proponebam mihi eventum, ex quo alterutrum necessariò nostrae dubitationis sequestrum esse oportebat: Macula enim ista aut in Sole erat, aut extra Solem. Si in Sole, non erat dubium, quin nobis iterùm conspiceretur. Sin extra Solem non poterat fieri, ut in Solis disco sequentibus diebus deprehenderetur. Sol namque motu proprio praeterijsset hanc qualemcunque vel nubeculam, vel corpus Solem inter &nos suspensum.