Latin
25
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 25
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hîc minimè praetereundum censeo illud dubium, quod me post habitas jam aliquot observationes exercere coepit, adeò etiam, ut quam initio rei conscius suscepissem scribendi provinciam, posteà non tantùm distulerim, sed etiam poenitere me coeperit temporis his observationibus impensi: Videbam enim maculas non easdem perpetuò distantias exactè retinere, neque eandem motus concitatione per discum Solis ferri, sed in medio velociores, ad marginem verò tardiores esse: deinde maculae eam, quam havebant in medio Solis orbe faciem, amittebant plerumque in extremitatibus. Hujus autem rei causa, ut facilis qvidem inventu erat, ita nihilominus me nondum curiosiùs inquirentem latere potuit, donec tandem diligentius investigans, non obscurum colligerem necessitatis argumentum, sic, ut quod proposito meo officere initiò videretur non tantùm non obesset, sed etiam maximum esset demonstrandae veritatis praesidium. Nam cum ex observatis verisimile sit, maculas in corpore Solis haerere, quod Sphaericum, rotundum &solidum est, non possunt eandem motùs, figura &distantiae haberem rationem. In medio enim orbe moventur maculae in lineâ visui quasi parallela: quando verò ad extremitates abituriunt, moventur in lineâ à visu obliquâ, &sic multae motionis partes in lineâ obliquiore coeunt, proinde remißior motus apparet. Idem judicandum de variâ earundem figurâ diversaque distantia; quippe quae in medio oblongior erat, ulterius promota sensim figuram recipere potest rotundam, distantiaeque coarctari possunt: Linea enim recta secundum extremitates oculo objecta, punctum repraesentat: multae enim partes sub unâ visus lineâ coeunt.