Latin
26
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 26
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ergo manifestum est, non potuisse secus sese rem habęre, si circa Solem moverentur maculae, quamvis prima cogitatio contrarium svaderet, non initâ ratione rotunditatis. Hic ergo convocamus, qui operam non recusant locare veritati &naturae, ut eam quam hic rudem damus materiam, ulterius excolant, nostramquè solius infirmitatem, ad versus imminentem contradictorum multitudinem vix comparabilem, levent concordiâ defensionis, non quidem quod illos metuamus, qui neglecto, si quod est, observationis taedio ipsimet in rei veritatem inquisituri sunt (hi enim oculorum suorum fidem vix alterius obsequio negabunt:) Sed quod iniquam illorum pertimescamus censuram, qui fine adhibito sensuum suorum testimonio ilicò provolabunt ad inciviles contradictiones, &nostram qualemcunque diligentiam suspectam reddent simplicioribus: Verum id multum nobis officere non poßit, si tantum proficiamus, ut aliqui sciant: Illis ego suum caput non invideo, modò ne oculos nobis inviaeant, quibus haec nobis persva deamus. Res namque observatu digna, &ab omnibus na turae studiosis animadvertenda: Equidem meu hîc symbolum contuli: alij &suum afferant. Satis n. putavi, narra toriam dededisse demonstrationem, &caeteros invitasse ad perquisitionem ulteriorem. Hinc tamen nonnulli, si illis dubitare liceat, suspicabuntur corporis solaris in loco suo conversionem, quam lordanus Bruno asseruit, &nuper admodum defendit in suis, quos de Martis motibus edidit, commentariis Kepplerus vir profundae eruditionis &admirandi judicij, quo tum in divinae Matheseos peritiâ, tùm in naturalibus scientiis aetate nostrâ vix noverim feliciorem, Quid enim faciamus ex maculis, nescio, si non in ipso Sole col.