Latin
DUBITATIO
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 35
Unproofread scanNot analysed yet
Audiquam nobis vespertinae lucubrationis fortuna ansam porrexerit ad utitißimam hujus, rei contemplationem. Ad duas forté candelas cum in mensâ consedissemus, animadvertimus unius corporis duas umbras esse, easque ex adversoluminis utriusque projectas; quibus dum tertia accederet, tertiam vidimus, omnes tamensensim illucescentes. Qua res, ut vel pueris notißima quidem est ita tamen, quod sciam, neminem movit, ut in declarandam hujus rei perplexitate, tàm optabili vulgaris argumenti fortunâm uteretur, quam nobis tanto feliciorem fore speramus quanto majore fide possumus in manifestissimam re persuadere demonstrationem, cunctis fere nas turae consultis difficultate hactenus suspectam. Nam positis multis candelis, multae, eaeque diversae umbrae evadent, si autem eas connectas per continuam illuminationem, jam erunt tot umbrae, quot possunt circumfusi luminis puncta cogitari. Quod autem species umbrae rerum sint, id haud negatum ibis, sispecierum saltem naturam advertas, quippe in Conum desinunt omnes, quod illis propter naturae convenientiam cum umbris commune est: Lucidae quoque umbrae sunt, quia continuatâ circumfusi luminis illustratione exuunt obscuritatem. Hinc illud consectarium, quod omnibus intelligentibus non potest non placere: Lumen &umbram esse extrema, quae duplici respectu corre possunt.