Latin
DUBITATIO
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 36
Unproofread scanNot analysed yet
Est namque umbra lucida &lux umbrosa, umbra lucida est species: Species enim qvae erat densioris, &opacioris corporis umbra, luminis, auspicijs evadit lucida, lux umbrosa, est color: Nam Lux corpori opaciori impacta, obumbratur densitate ejusdem &coloris subit nomen: Est enim cojor ex genere lucis, sicuti species ex genere umbrarum, quorum illud licet multis &dubium &controversum sit, non excipienda tamen habet luculentae veritatis testimonia. Videsigitur, species lucidas esse umbras, qvae infinitâ sui intersectione, transmeatione &penetratione, in qvâlibet parte totae sunt: Siquidem luminis puncta infimta simul &semel in maximâ, minimâ &medijs distantijs, objecto umbram maximam, minimam &mediam circumscribunt, usque eò ut infiniti fiant coni. Nonigitur existimes, oculos in omnibus distantijs receptare eundem speciei conum: infiniti enim sunt ab infinitis luminis circundati punctis facti. Oportuit namque oculum species percipere in conum gracilescentes, ut metiretur visae rei magnitudinem &inter vallum: Intelligis quàm subtiliter nos edocuerit Doctiß. Kepplerus modum visionis, ut vel hoc solo argumentomereatur fidem suae sensuae sententiae. Nam quùm specierum conica solùm puncta in oculum incidant, non video quomodo oculò judicium intervalli atque magnitudinis tribuamus, nisi per mirificam illam specierum decussationem &intersectionem explicemus rei difficultatem. Ve, rùm enimverò hîc maxamum oboritur dubium, An lux in infinitum progredi apta sit: id quod Kepplerus in Opticis axiomatis loco tenet: Sol enim primum lucidum, imò lucis fonsest, qui sui speciem non dispari, quàm coeterae res, conditione emittit undique versum.