Latin
DUBITATIO
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Haeautem à sensibus nostris simpliciter internosci non possunt, siquidem his turbinatae &in conum extabefactae species tributae sunt properter illam, quam diximus antea decussationem Hîc vides, quid sentiendum de illis qui incredibili aliquot milliarium distantiâ res oculis nullo modo visibiles, eâdem magnitudine repraesentare se posse existimant, excipiendo parallelas illas species; quod licet tibi persuadore nolim, tamen hocscias, non temerarias fuisse istorum molitiones, etsi sub magicae operationis metu, vulgaris ignorantia detinuit jucundam hujus rei contemplationem. Non igitur malè Kepplerus sensit, dum lucem in infinitum progredi aptam dixit: quippe praeter conoidalem Solis speciem &reliquae ponendae sunt, quas, licet sensus nostros effugiant, ratio tamen inficiari non potest, si modo manifestam rei intelligat neceßitatem. Sed unde Solis species educitur, an à luce insitâ, an à lumine jam educto &generato? Necessum, est à lumine educi quia &Solis visibilis species in conum extenuatur, cujus ratio pendet ex ampliore luminis illustrantis circumfusione, quam extra solem fieri oportet, quia lux Solis nativa, ut se intra corporis sui continet superficiem, ita hoc obire muneris non poterit.