Latin
DUBITATIO
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 39
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc pacto coeterarum quoque coelestium lucularum ubique totae si ue species, quas non tantùm in oculorum nostrorum gratiam summus conditor ordinavit. Sed etiam ut mirabiles rerum essent consensus vel dissensus, constis tuit. Oportet enim in omni sympathiâ contactum aliquem fieri ejus quod utriusque est. Ita pullos milvi species, aut umbra; Leonem Galli; Eleohantem suis absterret. Profectò si hic aequè velimus judicare, nihil aliud istum, quem nascentes suscepimus, coeli characterem dicemus, quam coelestium specierum in uno conoidali puncto coeuntium, oculo sensitivae facultatis impreßionem: Quod si illae species umbratiles ad hoc negotium inidoneae visae sint, non poteris tamen quinspeciebus, licet ex sublimiori luce mundi intelligibilis eductis, attribuas istam potestatem non sine illarum ministerio. Talis enim formae cujuscunque conditio, quae lucis est, &eadem quoque virtutum exercendarum ratio, quae in eductione specierum conspicitur Hinc etiam non ineptè animam lucem dixerunt invisibilem. Existimasné animam nostram intelligibilem illas, qvas à sensibus accepit spectes, suo intelligibili lumine illustrare atque eas educere species, quae nobis notiones vocantur, idque ratione quâdam majore, minore, aequali, quod ex tribus istis specierum figuris aequo censori manifestum est? Sed hic oritur insigne dubium, quod minimè omittendum, quin omnium diligentiâ excutiatur an etiam species in tenebris?