Latin
DUBITATIO
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 40
Unproofread scanNot analysed yet
Evitare hanc vix possumus sententiam, sed non fine distinctione excusandam: species duplicem habent attributionem, dicuntur lucidae &visibiles: visibiles esse intenebris non possunt, neque lucidae luce sensibili: Species verò omnino non esse ex his, licet negatis, non sequitur: quippe illae umbrae sunt, quid enim mirum si umbras in umbris esse dicimus? Terrae enim totius umbra sempereducitur à luminis coelestis perenvi circumfluxu, cur &partium educi umbras negabimus? Non id forsansine lumine, sed sensibus imperceptibili: Quippe lumen corpus non est, solidis non impeditur, unde lumen omnia permeare, non illuminare poterit quia non omnia per spicua sunt: Quod si hòc argumentum inefficax tibisit, quaeso me edoceas, quomodo coelestium corporum vires subintrent intima terrae penetralia. Id si sine lumine facias, videberis manifestae veritati offundere tenebras: aërem enim si intrare dic: ego lumen quoque dicam ingredi: Cur enim luminis subtilitas interjectu terrem corporis impediatur solo aere suà corpulentia penetranis? Neque haec nova est opinio: audiamus Marsil. Ficinum in Plat. Soph. Umbrae quasi naturam aliquam habent ad res attinentem, per quam mutua quaedam possit fieri compassio: Proclus ait, solere magos miris modis afficere rerum imagines &umbras, hisque affectis res ipsas afficere: Et alibi inquit: Umbrae non solum sunt radiales &Spirituales imagines, quae duntaxat resultant ex lumine, sed ut Luc retius ait, quae sublato lumine procedunt, secumque materiam corporum trahunt &naturam. Non ergo videbor in naturae aut alicujus principia impegisse, si hanc dubitationem, uberiori tamen contemplationi reservandam, interim pro opinione teneam, quùm multa persvadeant hujus rei probabilitatem.