Latin
7
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 7
Unproofread scanNot analysed yet
Epigramma ad autorem
ERgo Panomphaei facies pulcherrima Phoebi
Obfuscata suis non careat maculis?
Nec purae putae tueatur lucis honorem,
Quin partem hinc aliquam naevus &umbra ferant?
Quis videt haec? Immò quotus haec non ridet, aperto
Quamvis indicio res satis ipsa probet?
FABRICII est acies, facies quae novit ad unguem,
Quot quot fert rutilis Uranie rotulis.
Hoc duce flammivomos ausis specularier orbes,
Cernere &illaesis mundi oculos oculis;
Hoc duce cognosces, punctis varietur ut atris
Circinet &proprio Sol super axe viam;
Dum docet, ut tenui tanta haec magnalia chartâ
Suscipias facili suspiciasque modo.
Ingenio lucem sic Phoebi foenerat umbrae.
Et mirè tenebras vindicat à tenebris.
(Nam plusquam quae lyncis acumine pandis
At tu
Non celebrem uraniae diâ reperta novae?)
Aquila ingenij, Phoebejum germen, ob ista
Salve
Addita Olympiacis lumina luminibus!
SOLfaciet Veri, vero quem lumine claras,
Ne maculent maculas fascina scaeva tuas;
Sed te perpetuis aeternet Fama quadrigis,
Quam semel ingenio, bis solidâ arte meres.
Georgius Tisenius: Neapoli Brunsvvigius. AXIMAMmeherculè gratiam apud naturam invenimus, ut, qui à naturae ferè studio atque cultu abhorremus, gejus nihilo tamenminus vel inviti non aspernandis fruamur divitiis, adeò ut quae olim laboriosè fuerint expetitae, nobis inter negligentiam &ignorantiam ultrò natae sint. Ita quae olim avariter fortasse habuit natura, nunc tantum abest, ut invideat nobis, ut etiam prodigat cumulatißimè.