Latin
8
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm si rectè quidem judicamus, infeliciores tamen multo sumus veteribus, qui eam, quam habuimus libertatem, indigno alieni imperij commutavimus servitio, unde quae illis in ingenuâ istâ libertate fuithaereditas, nobis jurè, vel si mavis, injuriâ istius nostri mancipij capessenda non videatur: nisi &nos liberti facti, naturae testamento caveamur de jure haereditatis potiundo. Siquidem sub ipsojugo atque servitio perpetuis concertationibus &dißidis universa scientiae nobilioris posseßio pessundatur: quia praerogativae posseßiodum singuli opinione melioris nem universam ambimus, fit ut mutuis odiis atque invidiâ nihil retineamus omnes. Proinde non vulgariter laudandi sunt illi, qui circa naturae negotia liberiorem navant operam; non adulatione inflexam, aut metu contractam sive factione quâdam conjuratam. Nam hoc tantò commendabiliùs ducendum est, auantò periculosius est hoc seculo veritatis studium. Depugnandum enim est ad versus seditionem, ambitionem, invidiam &sexcenta alia, quibus evictis aut evictus, immortalem saepe tui relinquis memoriam, verùm non virtutis, sed tuae illius, ut putant, insaniae merito praedicandam, adeò ut hoc pacto verisimile sit, veterum quorundam crevisse memoria, quae primam aetatem ferre non potuisset, nisi illustris quaedam illorum insania ob vulgi factionem ita existimata, conciliasset nomini, indignam immortalitatem.