Latin
AEQVIS LECTORIBVS
Johann Fischart, Onomastica II 12
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Dioscorides, Medicorum antistes, optimo consilio collegit uariarum gentium de plantis nomina, Afrorum, Romanorum, Arabum, Lybicorum, Gallorum, Syrorum, Hebraeorum, Chaldaeorum, Graecorum, Medorum, Aegyptiorum, Phoenicum, Dacorum, Hispanorum, Poenorum, Cypriorum, Hetruscorum, Eboicorum, Latinorum, &c. praeterea Magorum, Seplasiariorum, Herbariorum, medicamentariorum, officinarum, &Chymicorum mira uocabula, quae omnia hic inserta extant: Quod etsi res magni laboris sollicitudinisque erat, attamen uir acutißimus prospexit non minoris utilitatis quoque fore. Hunc imitando postea D. Conradus Gesnerus (ornamentum Germaniae) Catalogum plantarum Latinè, Graecè, Germanicè, &Francogallicè hoc seculo conscripsit, qui quamuis multum imperfectus sit, ut ipsemet in Nuncupatoria fatetur, &experientia ipsa hodie comprobet, quòd interim ab eius obitu multa in herbarum inuestigatione correcta, innouata, inuentaque reperiantur: attamen eo labore iudicium suum (quod permagni habendum) de huiusmodi futuro Lexico, quale hoc nostrum est, tacite innuit: idque etiam commendationis uice praemissum gaudemus. Taceo Amati Lusitani, Andreae Mathioli, loannis Rucllij, Ioh: Loniceri, Hadriani lunij, aliorumque doctißimorum uirorum in eodem genere tractationis utilißimos labores, his nostris in boni ominis praeiudicium (ut ita loquar) ac comprobationem uergentes. Quamobrem speramus, neminem sani iudicij hominem hanc operam nostram, quam cohortatione Clarißimi uiri D. Doctoris Michaelis Toxitae in declarando, adaugendo &uulgaribus linguis huic composito prius Onomastico addendo, suscepimus, improbaturum esse: imò ipsi Doctori magnas gratias habiturum, quod opus hoc publicandi author extiterit. Condonaturum etiam festinationi proeli, si quid praetermissam, aut minus accurate discussam erit.