Latin
AEQVIS LECTORIBVS
Johann Fischart, Onomastica II 13
Unproofread scanNot analysed yet
Nam facile conijcere possum, ut etiam confiteor, in hodierna Medicorum de nomenclaturis &uiribus herbarum dissentione, non cuiuis satisfactum iri: sed quid agendum erat? attendendim ne donec omnes de anagallidis &aizoi speciebus consentirent? subsistendum ne in curriculo propterea, quod quidam non directo ad metam contenderent? hoc pigri &despercti, illud seruilis ingenij esset: imò, ut ille in libera Republica liberas uoces esse uoluit, idem nobis in liberalibus &ingenuis artibus liceat, liberis nempe sententijs frui. Attamen hoc certò compromittere possamus, nos nihil nec temerè nec leuiter sine authoritate doctorum, praesertim Cordorum, &aliorum Dioscoridis interpretum posuisse uerum lubentius tyronum gratia generalia &praeiudicata affirmasse, quam specialia quaeque subtiliter distinguendo intricasse: quia longas hic disputationes inserere non erat Catalogici. Quicquid uero successu temporis, (quod Thales Milesius, quia omnia inuenisset, sapientißimum esse dixit) obseruari &animaduerti dabitur, breui, Deo uolente, addemus, si senserimus laborem hunc uobis non ingratum accidere.