Latin
6
Johann Fischart, Onomastica II 6
Unproofread scanNot analysed yet
quęd am coniectura quadam exposui: nihilque aliud studui, quam ut Hermeticę artis studiosos, non exercitatos, qui meis laboribus opus non habent, sed rudes, aliquo modo adiuuarem, &alacriores ad philosophorum, atque Paracelsi lectionem redderem: ne vocabulorum obscuritate deterriti, artem quoque ipsam floccipendant. Quae enim, inquiunt ex ijs libris voluptas, quae vtilitas percipitur, quorum verba ignorantur? quis ex ijs sensus eruetur? Etsi autem &Philosophi arcana Philosophiae sermonis ambagibus velauerunt: &Christus sanctum canibus dari, ac margaritas porcis proijci prohibuit: tamen ego neque Philosophorum opinionem contemnere: neque Christi praeceptum violare videbor, si, vt voces intelligantur simplices, elaboro. Non enim idcirco scripti libri sunt, vt non legantur: neque legutur vt non intelligantur, qui igitur vt intelligantur facit: quis dubi tabit, opus illu pium facere dum velut errantib. viam ostendit?