Latin
7
Johann Fischart, Onomastica II 7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim tantum &Philosophi studuerunt, vt arcana sapientiae vulgo homium non innotescerent: &Christus regni Dei mysteria suis aperuit, caeteris per similitudines indicauit quidem, at non explicauit. Non igitur verborum expositio prohibita est: sed apertus arcanorum sensus minime reuelandus est: quem in sua potestate Deus opt. max. habet. Atque haec causa est, quod omnib. temporibus paucissimi consecuti sunt illud vnum, quod Phi losophi magna studiorum contentione quaesiuerunt.