Latin
8
Johann Fischart, Onomastica II 8
Unproofread scanNot analysed yet
Sub vestri autem nominis auspitio huc laborem, qualiscunque tandem est: in publicum prodire volui: primum quia iam dudum mihi tecum Maximiliane generosiss. constituta amicitia est: deinde vt vestra autoritate, vestroque patrocinio ab inuidorum calumnijs possit esse tutior. Adhaec vt parens vester, non tam genere clarus, quàm virtutibus, &doctrina illustris, intelligat, me propter eam beneuolentiam, quam &olim Augustę, &superiore vere Monaci mihi ostendit. etiam filios honorare, colere, atque obseruare: neque id immeritò: Vt enim nihil de familię vestrę splendore dicam, vt caeteros etiam Fuggeros nobiliss. praeteream (ad vos enim tantum, fratresque vestros haec oratio instituitur,) tantus mihi laudum vestrarum campus aperitur, ut quos prae caeteris in pulcherrimo virtutum vestrarum horto flores. admirer, prope non inueniam. Qui enim parentis vestri sapientiam in in rebus agendis, quis humanitatem erga vniuersos ignorat. nota est opt. rerum cultoribus benignitas eius, maioremque Moecenatem Musae vix hoc seculo habuerunt. Et quanquam gloria eius toti iam Euro pae innotuit: tamen hoc vnum inprimis laude dignissimum est: quod vos fratresque vestros variarum linguarum cognitione, Philosophiae, artiumque opt.