Latin
SACR. CAESAR
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 7
Unproofread scanNot analysed yet
SACR. CAESAR. MAJESAT. V. Dabam Viennae in Austria dic. 20. Martii 1687. Subjectissimus sum, eroque &devotissimus servus JOHAN. FRANCISCUS GRIENDELIUS ab Ach, Ordinis Equestris Spir, Sanct. Canonicus &Sac. Caes. Maj. V. Architectus militaris. OBSERVATIOI. Noviter inventum Autoris MICROSCOPIUM. Microscopii Auctoris noviter inventi delineatio atque descriptio. Ontinuarunt hactenus Querelae circa Microscopia, quod parvum nimis circuli recipiant spatium, &nimiam in accurata positione ac directione requirant operam. Quod ut emendem, novam planeque aliam dimensionem ac proportionem vitrorum meditatus sum, sicquo experiontia odoctus didlici, niovam hanc Microscopiorum meorum inventionem, plus duplum &circuli &subjecti recipere, quam vulgaria hactenus ex Angliâ, Gallia, Italia &Belgio allata, receperunt. Superat verò circumferentia sua novum hoc Microscopium meum pedem operarium Norimbergensem.