Latin
SACR. CAESAR
Johann Franz Griendel, Micrographia nova 8
Unproofread scanNot analysed yet
Positionem ac directionem Microscopiorum quod concernit, multum hactenus Curiosis dedere negotii, imprimis verò Anglicana Cl. Dn. Hookii, quae in studio Optico versatissima quoque ingenia, multum consumere temporis coegerunt, donec accuratum eorum situm ac distantiam, (ut ipsimet mihi contigit,) impetrare potuerunt: Vitrum enim Objectivum ex minutissimis elaboratum segmentis, ab utroque latere gibbosum est, unde majorem subjectorum ampliationem ac extensionem sibi promiserat; at, nondum observavit, Vitrum, cujus apertura vix acus superat cuspidem, subjecto nimium inhaerere, ita ut vix decima pars, quantum cultri capit dorsum, spatii intersit, maximum certe radiorum luminis impedimentum.