Latin
Lines 1.1-1.6
Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia 1.1-6
Not analysed yet
Dissertatio prima
Hominem, qualem eum Natura fabricat, illa adeo potens, divina illa Natura, saepius ego miratus sum, tam incredibiliter exiguis intervallis a bruto animali distare; ita quidem ut aliquando mentem mihi illa traxerit dubitatio, utrum homo bene sapiens bruta animalia, an haec potius hominem recens natum pluribus parasangis superarent. Infantes certe a matre adhuc rubentes quam nihil penitus earum facultatum possident, quibus homines bene educati animantibus ceteris praestamus!
Praestamus certe illis, quidquid Despreauxius rideat, quidquid renitatur Rovarius; usque adeo, ut facta non tantum marmoreis monumentis digna, sed &ipsa haec monumenta in gloriam et existimationem nostram nobis ipsi efficere queamus. Atque hanc certe veram hominis excellentiam� literarum praecipue disciplinis deberi, neminem vestrum fore puto, qui hoc, utcunque velit, in dubium vocare ausit.
Quandoquidem illi vero, qui literarum studia unice in rei familiaris incrementum crude detorquent, deque scientiarum augment securi in utramque aurem dormiunt, Mercenariorum potius, quam Eruditorum, nomen merentur: vel sine me monitore vos omnes ex facili intellecturos esse confido, illas demum scientias a nobis Literarum titulo insigniri, quae in divitiarum minus, quam in augmentum culturamque Veritatum, quarum capax nempe humana mens est, usurpantur.
Quid igitur iustius, quid videri aeqiuspotest, quam istas tam efficaces artes, a quibus omnem nostram praestantiam proficisci apparet, perenni cedroque dignissima laude concelebrare? Et ergo quidem eodem propemodum temporis momento, quo dimidiata verba tentare, earum etiam sacris, quae reverenter dein, nec sine religione unquam habui, optimo Parente duce unico et certissimo, initiari coepi.
Quam mihi igitur operam vel magis honorificam eligere, vel suaviorem perficere facilioremque possem, quam si pro virili maximaque animi contentione praestantissima quaevis, nonnulla etiam aliis minus forte observata argumenta in earum laudem artificiose construerem? Etiamsi mihi venerendum videretur, ne omnem sic propemodum operam oleumque perderem ea operose commendans, quae nemo sanae mentis compos unquam vituperabit; quum ea nunc rursus tempora vivere incipiamus, quibus ut quisque vel animo honestiore, vel excellentiore est ingenio, ita divinas has artes maiore etiam cultu prosequi deprehenditur.