Latin
Lines 1.7-1.10
Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia 1.7-10
Not analysed yet
Faciamne erg, quod procul dubio cogitatis? Cogitatis certe, quoniam laudare scientias detrectavi, eas me nunc accusaturum esse. Et hoc faciam: bona scilicet vestra cum venia, Viri magnanimi, qui ab eruditione immortale nomen, uti optima quaevis hominum societas a vobis doctrinam accepit atque polituram.
Itaque de Scientiarum in animi corporisque enervando robore damnosa efficacia breviter disserere, apud animum meum constitui. Vanus esem, si vestram, Auditores, benevolentiam, quam quum alias, tum in hoc etiam loco satis probatam habeo, longo verborum syrmate, dum brevissimus nunc esse laboro, mihi exorandam esse putarem. Favete quotquot aequo animo adestis et rem cognoscite.
Scientiae, quotcunque nomen hoc tueri possunt, vel ad elegantiores literas, vel revocari ad philosophiam omnes debent. Non alio quippe nomine Scientias quasvis ad examinis hic lancem exigimus, nisi qua parte tenus vel inveniendae vel demonstrandae Veritati, vel illi denique exornandae inserviunt. Quibus horum enim finium cura nulla est, iis ex vulgari etiam loquendi usu Eruditorum nomen negamus. Pulcherrima Veritatis imago lepores spirat tam mirificae suavitatis, quique sensum exigunt tam exquisitum, tam tenerum nobilemque, ut duriores istae turbulentis negotiis agitatae, aut crudioribus voluptatibus lymphatae mentes ne e longiquo quidem eorum gratiam subolfacere possint. Fibras enim corneas, ut cum Persio loquar, sensumque magis stupidum reddunt, quotquot animum nunc huc, nunc illuc distrahunt, cogitationes. Dum mens e contrario quieta longaque meditatione sensus suos omnes in arctius veluti spatium congregans universum hominem ad omnia magis sentientem, aut, quod eodem redit, teneriorem efficit.
Operae pretium me facturum esse confido, si breviter, quid per animi Teneritudinem intellectum velim, doceam; quandoquidem omnis in ea rei cardo versabitur. Duo nobis cogitentur homines, quorum alter objecta quaevis, sive ea laeta fuerint, sive ingrata, animo suo facile complectatur; usque eo ut quid boni, quid mali vilioribus etiam rebus insit, quantocius persentiscat; eaque propter aeque cito gaudio, quam moerore animi perfundatur: ad quae omnia alter immoto plerumque animo consistat sine sensu penitus, gaudio omni tristitiaque vacuus: tum illum Tenerum, hunc Granem recte vocare solemus; Ut ille ergo Tener, qui ad omnia facile mobilis, qui vero immobilis ad ea magis est, Gravis vulgo dicatur. Quod si vero iste facillime moveri non tantum possit, sed &actu ipso sui impotens ad omnia commoveatur, tum Levitatis eum vitio laborare dicimus; uti hic e contrario Pertinax vulgo audit, si non modo natura difficulter mobilis sit, sed et revera difficillime moveatur.