Latin
Lines 1.22-1.25
Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia 1.22-25
Not analysed yet
Quam ego quidem ob causam maius in nullo artifice, quam in Poetis et Oratoribus, virtutis studium exigere soleo; quod quoniam eorum multi susque deque habent, fit inde ut Poetae quidem omne animorum robur infringere et enervare, Oratores vero ad tumultus sive religionis specie, sive alio praetextu excitandos, aptissimi esse vulgo et recte putentur. Quos ideo utrosque in bene ordinata republica compescendos et intra modestiae decorique cancellos coercendos esse, semper arbitrati sunt, quibus publicae rei salus curae unquam cordique fuit.
Istis breviter sic excussis, nam omnia pro dignitare persequi, neque temporis patitur ratio, neque necessitas exigit, id nunc satis patere posse puto, et has divinas artes in augenda, quam ita vocavimus, animorum teneritudine potentissimas esse.
Inde adeo fieri solet, ut quamprimum orientis Veritatis lux tetras ignorantiae tenebras dissipare inceperit, quantocius etiam truculenti populorum mores detumescant; religiones omnes fiant amiciores; Misericordia et Generositas, cumque Gratia Comitas Lenitasque, atque adeo similes virtutes ad clavum rerum gerendarum confideant; ipsa denique bella minore cum crudelitate absolvantur.
Nemine igitur, nisi Caio Mario, homine factioso, rustico, saevo, inexplebili, qui sanguine, qui caedibus omnique calamitatum genere totam rempublicam� implevit, et quicunque se illi similem praestiterit, digna haec vox est: Non placere sibi Literas. Infelices, qui ex anima sententia Marianum hoc dictum suum facere possunt! Equidem Princeps ille incomparabilis Antoninus Philosophus similiter ad bonam suam fortunam referebat xxxxxxxxxxx, quod et ab arte Rhetorica, et Poetica et omni denique cultioris styli exercitio abstinuerit. Sed commodam in sequentibus hanc causam reddit: Quod illis fortasse studiis totum animum consecrasset, si quidem feliciter se progredi sensisset; tantum nimirum temporis reipublicae detrahere nolens, quantum his impendendum exercitiis esse putabat. Non igitur hae displicebant illi literae; sed temporis avarus evitabat eas, quas odio habere non poterat.