Latin
Lines 1.26-1.28
Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia 1.26-28
Not analysed yet
Ceterum latere praestantissimum Imperatorem nequibat, in mitiganda gentium barbarie earumque societate qualibet rite ordinanda literarum usum prorsus excellentissimum esse; ita quidem ut semper sine omni dubio statuere queamus, omnem penitus barbariem ex regione quadam exulare, dummodo certo constet, communem doctrinarum cultum, ideoque et animorum illic teneritudinem locum habere.
Animorum haec teneritudino, seu quod eodum redit, corporis hic maior sensus Moralitatis, ut ita loquar, tam fida mensura est, ut actiones hominum, sive bonae illae, sive malae esse videantur, ex vero nequaquam metiri, illisque nec Virtutis, nec Criminis nomen adscribere queamus, nisi haec normae loco adsumta fuerit teneritudo. Singularis haec est excellentium hominem, sive virtibus illi, sive sceleribus emineant, proprietas; quum in fungum durumve stipitem bonitatis honor, aut opprobrium malignitatis minime cadant. Solus tener animus pietatis capax est, atque sceleris. Pigri, phlegmatici, immobiles animi neutrius participes fieri possunt: nihil, si proprie loquendum est, mali faciunt, sed et boni nihil quidquam. Numerus sunt et ad consumendas fruges nati.
Ergo sensuum istud augmentum pro summo, cui non par aliud, reipublicae bono habendum esset; si quidem vel naturalis hominum conditio, vel adolescentum in lubrico iuventutis versantium sapientior educatio, vel praepositorum denique quotidiana exempla virtuti potius, quam luxui et vanissimae levitati velificarentur. Nunc vero quum omnia in peius ruant, liberis hominum actionibus ad errorem, perinde uti corpora ad telluris meditullium, naturali veluti impulsu tendentibus; fieri inde aliter nequit, quam ut cum hoc sensu, cum hac teneritudine aucta minores quidem, quae societatem omnem exornant, incrementa virtutes capiant: maiores autem illae, ut Castitas, Temperatia, Fortitudo, Laborum Tolerantia non item; sed opposita quidem vitia faciem suam plurimum mutent, virtutibus nempe, istis minoribus, tamquam adulterinis coloribus quibusdam incrustatam; sed, tanto simul maius quoque regnum sibi parent. Quotquot horum sunt, totidem veluti Sirenes concinunt, quarum tanto periculosior cantus, quanto auditus, id est, universus sensus, acutior est et tenerior. Plumbeus enim homo ad magna vitia ineptus est.