Latin
Lines 1.37-1.40
Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia 1.37-40
Not analysed yet
Quapropter eiusdem me sententiae adeo tenacem hodie deprehendetis, ut eam nunc clarioribus adhuc ex ipso rerum eventu petitis argumentis ulterius demonstrare, illisque, qui bonam mentem amant, quique cum insanientibus furere neque pulchrum, neque necesse habent, eam de meliore nota commendare sim allaboratus; dum interea etiam atque etiam opera a me dabitur, ut maiore adhuc brevitatis studio vestram mihi benevolentiam rursus acquiram. Valde enim mihi incongruum vidtur, statim in principio orationis auditorum favorem conceptis veluti formulis pacisci velle, quem disertissimus utcunque orator non nisi sermone finito potest.
Heri vobis abunde, ni fallor, demonstrandum dedi, eam esse eruditionis omnis indolem, ut ad damnosissimam animi levitatem, vitiaque adeo inde pendentia, homines impellat: id, inquam, quum ex hominis ipsius, tum ex scientiarum etiam natura et ingenio satis superque evici. Restat, ut idem illud evidentis etiam experientiae ope certissimaque historiarum fide prorsus confirmem.
Germanorum itaque antiqua fortitudo, singulare illud temperentiae, quam rarior vini abusus elidere non potuit, et castitatis studium (modo studium id vocare licet, quod sine studio ab ipse fere natura habebant) nemini vestrum admirabile videri non potest, cui veterum perlecta monumenta sunt, Romanorum in primis, alienae tamen laudi tanto magis invidentium, quanto patriae gloriae curiosiores erant. Cum istis vero si hodiernos Germanos comparaveretis, quantam, bone Deus! discrepantiam offendetis! Eruditionem nostris hominibus, ingenii polituram, morumque mirificam quandam gratiam ex voto nunc cedere, quotusquisque est harum rerum aequus iudex qui inficiari id ausit? Magnanimitatem vero, et iuxta cum temperantia sobrietatem, fortidudinem, pietatemque, quae omnia in rudi maiorum nostrorum populo propriam veluti sedem sibi legisse visa sunt, haud raro desideraveritis.
Sed odiosa quum sint hodiernorum populorum exempla, ad fortissimas antiquae Graeciae, easque incultas adhuc nationes vos reducam. In argumentum nunc stupendam illam Cynaegiri fortitudinem non vocabo, qui manibus primum, illis denique amputatis, mordicus naviculam, quam navem enim antiqui scriptores recte vocant, hodie inepte ita dixeris, per aliqout momenta retinere conatus est. Tacebo nunc etiam insignem Milonis istius Crotoniatis virtutem, qui molles Sybaritas praelio victos delevit, cuique crassissimas ligna manibus divellere lusus erat. Has, inquam, similesque singulorum hominum res gestas, neque temporis, nec instituti etiam ratio altius repetere finit. Enimvero in universa olim Graecia literis nondum exculta constantia, gravitas, fortitudo, magnanimitas, temperantia tam altas radices egerant, ut ab ortu literarum non nisi post longam demum annorum seriem antiqua haec gloria penitus evanesceret.