Latin
Lines 1.41-1.43
Johann H. Withof, De Scientarium, in animi corporisque enervando robore, damnosa efficacia 1.41-43
Not analysed yet
Namque post ipsa adeo Anacreontis et Saphus, tenerrimorum periculosorumque Poetarum, tempora mirabiles adhuc illas cum Dario Xerxeque pugnas Graeci commisere, in quibus omnis veluti eorum fortitudo masculique animi vis exhausta esse videtur: ita quidem ut non diu post infelici petulantia, quae levissimorum hominum epidemicus quasi morbus esse solet, agitati in propria viscera saevire, seque mutuo atterere, hinc peregrinum sibi iugum arcessere atque domari, postremo omnes se literarum studiis dedere, imbelles postremo levesque homines fieri inciperent. Quo quidem pacto ineffabilem quandam morum eligantiam sibi comparaverunt, qua Romani suo tempore ita fascinati erant, perinde uti ridiculis saepe Gallorum quorundam gesticulationibus Germani trahimur, animumque porro variis Philosophiae dictaminibus non infeliciter quidem mitigare annisi sunt: verum ad tantam simul levitatem degenerarunt, ut quum nimium Iuvenali videretur, Graecos eos vocare, Graeculos cum contemtu dixerit, Ciceronis exemplo, qui eorum nominatim iudices Graeculos vocare non erubuit.
Par fere Romanorum imperio fatum incubabat. Illi quidem primis temporibus, quum omnium paene literarum ignari essent, gravitate, fortitudine, religione, labore, frugalitate vix sibi pares habuere; ut mirum non sit, tam insolita inter illos virtutum monstra, Horatium illum Coclitem, Mutium Scaevolam, atque adeo excellentissimam illam viraginem Claeliam eminuisse. At posteaquam Graeca apud illos literae adoleverant, longe illis numerosissima fortitudinis exempla; donec, Iulio Caesare per Brutum, et Bruto per se ipsum interfectis, antiquum illud Italorum robur in dies decrescerent, nominisque tandem et Romanae togae ipsi foede obliti in effoeminatissimam levitatem prolaberentur.
Equidem nihil quidquam addubito, fore vestrum plerosque, Auditores, qui ingentem hanc Graecorum, Romanorumque praecipue levitatem, si non maiore, aequo tamen iure ab insanis istis divitiis derivandam esse putant, cum quibus Asiatica videlicet luxuria a superbis illis gloriaque sua paene ebriis victoribus recepta eos veluti pestilenti quodam sidere afflavit, seque subacta tandem Asia a victoribus Romanis usque adeo vindicavit, ut non immerito quis dixerit, sicut Capua Hannibali Cannae, sic Asiam Romanis Hannibalem fuisse.