Latin
MOSAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 1
Unproofread scanNot analysed yet
Duplex igitur effectus à Mose exponitut: unus, quòd aër expansus fuit, qui prius in materiâ illâ informi sic fuit confusus, ut planè aër dici non potuerit: alter, quòd hac distentione &diductione, sive (ut Physici loquuntur) subtiliatione aëris, posteà ex mandato Dei idem aër distentus egit in elemento liquido aquae, eamque dispescuit in duas sedes ordinarias. Sicut igitur primo die aether constitutus est, id est, superior haec aëris regio à reliquâ materiâ informi sic disterminata est, ut jam vi ignis illustretur: ita secundo die in inferiore aëris regione aër fuit distentus versus alteram illam mundi partem, quâ distentione res quoque inferiores commodè percipiunt lucem ab igne secum per aërem mediatè communicatam. Praeterea quemadmodum elemento aëris, quia utramque naturam participat, proximi superioris &inferioris elementi, duae regiones attributae sunt; una, in quâ ministrat superiori elemento; altera, in quâ inferius elementum temperat: sic etiam agente &operante aëre proximum inferius elementum duabus regionibus discludi necesse est, quarum una superior aquae regio appellatur, altera inferior; ut superior aquae regio versus elementum ignis ab aëre temperetur, inferior verò elementum quod subest aquae, id est, terram sibi subjectam temperet. Atque hoc de duobus tantum elem entis medianis dicitur, non autem de extimis, putà igne &terrâ: quia nihil elementare superius est igne, cui obsequatur: terrâ nihil inferius, cui imperet.