Latin
MOSAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 28
Unproofread scanNot analysed yet
1. Aëris essentia colligitur è definitione: Aër est elementum subtile, humidum &calidum, igne gravius, aquâ &terrâ levius, respirationis &sonorum causa, à naturâ colore vacuum, trium sensuum, puta visus, auditus &olfactus administrum: caloris, frigoris, siccitatis, humiditatis capax; infestum motibus quibuslibet secundum locum; à se non habens lumen, sed ab igne; locum per se obtinens, &aliis elementis prabens, quae citeriora sunt coelo, putà superiorem igni, inferiorem aquae &terra, &formis, quae insunt iniis. 2. Accidentia aëris sunt potentia, actio, passio &sedes illius. Quemadmodum autem ignis tanquam superius sede elementum agit in aërem: ita hoc loco fit. Nam secundùm sedem aër superius est aquâ elementum, aqua inferius; ac proinde πάθος sive perpessio aquae est τὸ διακριθῆναι, quòd disterminetur: aëris opus contrà est τὸ διακρίνειν, secundùm facultates ipsorum. Nam propria facultas aëris est, ἡ τόπων διάκρισις, quòd discernit loca in circumstantibus elementis: passivè quidem, respectu ignis agentis in aëre; activè autem, aquae respectu, quae ab aëre patitur.