Latin
PHYSIC.HEBR
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Huc pertinet distinctio singularium, quòd alia sint μοναδεκά, ut est Sokalia αθʼ ἐκατα, ut Bucephalus: quamvis Sol, Luna, Phoenix, &similia possint etiam haberi pro speciebus infimis, quatenus species insima in istis individuis conservatur. Subjectum est corpus naturale, quatenus naturale. Hujus subjecti duae sunt partes, res considerata, &modus considerandi. Res considerata est veluti materia, modus considerandi est veluti forma. Zabarel. de trib. praecognitis. c. 2. llla per corpus naturale, haec significatur per voculam, quatenus; quae est specificativa, ut placet Aquario, vel, ut Scotus vult, raduplicativa. Hoc esse γνήσιον Physicae subjectum, probant septem conditiones subjecti, quae corpori naturasi competunt. Nam 1. corpus naturale praecognoscitur, quid nomen significet. Hinc subjectum vocatur notio anticipata. 2. Nihil eo est notius in Physicâ: Arist. 2. Phys. text. 6. Est ergo &praecognitum &indemonstrabile. 3. Habet principia &accidentia, seu affectiones, quae de ipso demonstrantur. 4. Per se existit, &nulli mest. 5. Est substratum tum omnibus, quae occurrunt in Physicâ. Hinc subjectum vocatur basis scientiae. Quicquid occurrit in Physicâ, aut est corpus naturale, aut corporis naturalis principium, aut accidens. 6. Est unum.