Latin
PHYSIC.HEBR
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc sciendum: 1. Physicam agere de naturis communibus, quae in se spectatae sunt stabiles &firmae, firmitate negativâ, ut ait Thomas partei. quaest. 86. art. 3. quia ex se non intereunt: non autem firmitate affirmativâ. Nam firmitas affirmativa est singularium. 2. Physicam esse certam &rerum necessariarum, ratione propositionum abstractarum cogitatione à rebus. Tales enim propositiones semper uno eodemque sese habent modo. V. g. quamvis rosae emoriantur; haec tamen propositio nihilominus est vera: Rosa est planta. Conser Magirum libr. I. Phys. cap. 2. Colleg. Conimbr. ad procem. Phys. Arist. quast. 2. art. 4. Physicus itaque considerat res naturales, quatenus universali ratione menti objiciuntur. 3. Physiologiam differre ab historiâ naturali Haec enim circa singularia, illa circa universalia versatur. Non enim, e. g. hujus vel illius hominis est scientia, sed hominis in genere. 4. Physicam explicare quaedam singularia, scilicet certa, ut corpora coelestia, hunc mundum, hanc terram. Singularium enim non est scientia, si sint infinita &perpetuae vicissitudini obnoxia.