Latin
Cap. 12. Media mineralia
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA dus est materia &metallorum, &vegetabilium. Haec est prima materia. Iste vapor in varia defertur loca, adeóque pro locorum varietate res etiam proveniunt variae. Quando enim ex terrae centro sublimatur vapor ille: transit per lota vel sicca, vel calida, per pura, vel impura. Si trans eat per loca calida &pura, ubi pinguedo sulphuris est, sese adjungit vapor ille pinguedini, id est, Mercurius purus cum sulphure puro miscetur. Sulphur Mercurium illum secum sublimat &tunc fit unctuositas sive oleaginositas, quae veniens continuâ sublimatione ad loca varia, vatia gignit metalla: ut si conjungatur cum terrâ subuli, purâ, &humidam, generatur aurum: si verò veniat pinguedo illa ad loca impura &frigida, generatur plumbum, &ita deinceps. Quò enim purior est locus, eò puriora producit metalla. Haec est circulatio illa naturae; quâ è mercurio &sulphure generantur metalla. Sequitur metallorum distinctio. Metalla sunt numero septem, quae exprimuntur nominibus septem planetarum. hoc modo: Saturnus. Jupiter. Mars. Plumbum. Stannum. Ferrum. Sol. Venus. Mercurius. Luna,) Aurum. Cuprum. Arg. vivum. Arg.