Latin
Cap. 12. Media mineralia
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHEMICA. sunt simplices &primarii, alii compositi &secundarii. Spiritus simplices sunt quatuor. 1. Mercurius. 2. Sulphur. 3. Anripigmentum. 4. Arsenicum. Et hi quatuor sunt vel vivi, uti è fodinis eruuntur, vel mortui, sicut venales sunt. Spiritus compositi sunt tres, Marchasitae, Tutia, &Magnesia. His addit Evvaldus Vogel. c. 2. sal armoniacum. Vocantur spiritus, quia exaltari possunt: fugiunt item ignem, &corpora iis mediantibus sublimantur. Salia sunt hac: Sal commune, ammoniacum, sal gemma, sal nitri seu petrae, sal alcali, sal artis, sal capitis mortui. Atramenta sunt vitriolum, alumen, camphora, &alii succi inspissati. Cap. 13 Metalla. Ineralia majora sunt metalla, quorum conNsiderabimus principia, seu generationem, &distinctionem. Generatio metallorum sic habet. Posteaquam quatuor elementa virtutes suas projiciunt in centrum terrae, archaeus distillando sublimat eas calore motus perpetui in terrae superficiem. Est enim terra porosa, &ventus stillando per poros terrae resclvitur in aquam, ex quâ res nascuntur omnes in terrâ. Ea propter vapor humi