Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 105
Unproofread scanNot analysed yet
Violentus, qui fit à principio externo. Ejus species sunt quatuor: pulsio, tractio, vectio, circumvolutio, 4. Phys. text. 19. Motus mixtus est, qui è naturali &violento componitur. Huc refertur progressus animalium. De motu projectorum, &motu violento agitur ex. 28. s. 1. Atque hae sunt species mutationis: quas Scalig. ex. 282. s. 1. paulo aliter digerit hunc in modum. Plures ergo mutationes erunt, quàm quot circumferuntur. Una in Ubi, quae est motus. Una in Quali, quae est alteratio. Una in Quanto, quae est augmentum.