Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 106
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta non erit statim generatio, sicut omnes vos ponitis: sed sic dicendum erit. Quarta mutatio pertinet ad substantiam, &est duplex Alia est, quando substantia quanta extenditur: quod crementum appellatur: alia, cùm unâ abolitâ, altera introducitur: quae est generatio. Differunt verò quia in cremento quae crescit, ea prae existit actu ante ipsum crementum. Illa, quae est generationis, non est actu, sed potentiâ, antè quàm introducatur, &sit actu. Item differunt. Quia forma, quae crescit, est eadem, quae erat: sed fit major aequivocè: &accipit denominationem à similitudine appositae quantitatis. Quae verò introducitur: neque etat antea, neque recipit denominationem ab ipso affectu, qui est species denominationis. Non enim dicitur generari, neque univocè, neque aequivocè, neque ullo modo: sicut in cremento forma aequivocè crescere dicebatur. In generatione verò non forma, sed compositum generatur. In omni enim alteratione, fit generatio accidentis. Et in omni augmento fit generatio quantitatis: unde crementum est univocè appellatum: &generatio substantiae: unde crementum ratione quantitatis dictum est. Motui epponitur quies: quae non est vera motus privatio, sed finis &habitus ad situm &Ubi perrinens. Quies enim nobilior: siquidem propter eam motus. Sanè motus est perfectio, non perfecti,