Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 108
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc igitur non intelligitur simplicitas theologicè accepta, quae soli Deo competit; vel pneumaticè, quae solis Angelis, &animabus; sed physicè, quae non excludit compositionem ex materiâ, &formâ, è subjecto, &accidentibus, sed compositionem, quae vocatur mixtio. Corpus simplex est vel coelum, vel elementum. Coelum est corpus simplex, primum ordine, loto, &efficaciâ: ut definit Keckermannus, &quidem rectè. In coelo spectantur principia, communes affectiones, &partes. Principia ejus sunt materia &forma. ex. 61. s. 1. Aristoteles in nono divinae Philosophiae, &in duodecimo ejusdem: in coelo esse materiam ait, quia coelum habet potentiam πόθεν πf. Dividitur autem materia a philosophis in mobilem, &generabilem. Nos hîc materiam generabilem non intelligimus, quia, si coelum esset conflatum ex materia generabili, coelum alios coelos generaret, quod falsissimum est: sed mobilem, sive materiam primam, quae est subjectum cujusque rei, ex quo quodvis corpus naturale per se, &non secundùm accidens generatur, &in quod resolvitur ultimum.