Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 107
Unproofread scanNot analysed yet
PERIPATETICA. fecti, sed perfectibilis: quies autem est perficientis perfectio &perfecti. Iccirco quietis sensum capimus: tenebrarum non capimus, nisi sub nigroris specie. ex. 18. Hinc quies vocatur perfectio ultima. ex. 68. s. 1. Et ex. 298. s. 23. dicitur: Omnino enim per se etiam sentitur quies: neque solùm in negatione motus: sed in sua quoque affirmatione. Quiescit enim quòd quiescit, quia quiescit: non autem, quia non movetur. Neque magis est quies privatio motus, quàm motus quietis. Quies enim est motus finis. Finis autem omnis perfectio. Nulla perfectio privatio. Nec video, quomodo quies dicatur perfectio respectu subjecti mobilis. PHYSICAE PERIPATETICAE LIBERSECUNDUS; De corpore simplici. Cap. 1. De coelo. PArs prima scientiae Physica tradita est, quae fuit A generalis; sequitur specialis, in quâ corpora naturalia singula per species explicantur. Haec est lex methodi syntheticae, quam in scientiis observare jubent sapientes. Est autem corpus naturale vel simplex, vel mixtum. Corpus simplex est, quod aliorum corporum concretione non miscetur.