Latin
MOSIAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 11
Unproofread scanNot analysed yet
MOSIAICA. 22 Et benedixit eis Deus, dicendo: Foetificate, ac augescite, &implete aquas per maria, &volucres augescunto in terra. 23 Sic fuit vespera, &fuit mane diei quinti. 24 Deinde dixit Deus, Producat terra animantia in species ipsorum, pecudes &reptilia, bestiásque terrenas in species suas: &fuit ita. 25 Fecit enim Deus bestias terrenas in species suas, &pecudes in species suas, omniaque reptilia terrae in species suas: &vidit Deus id esse bonum. 26 Postea dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem nostram, secundùm similitundinem nostram: qui dominentur in pisces maris, &in volucres caeli, &in pecudes, &in universam terram, atque in omnia reptilia reptantia super terram. 27 Itaque creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem, inquam, Dei creavit eum: marem &foeminam creavit eos. 28 Deinde benedixit eis Deus; &dixit eis Deus, Foetificate, ac augescite &implete terram, eámque subjicite: &dominamini in pisces maris, &in volucres caeli, &in omnes bestias reptantes super terram.