Latin
MOSIAICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 12
Unproofread scanNot analysed yet
29 Praeterea dixit Deus, Ecce dedi vobis omneis herbas sementantes semen quae sunt in superficie totius terrae, omnesque arbores in quibus est fructus arboreus, sementantes semen: vestrae ad comedendum erunt. 30 Omnibus autem bestiis terrae, &omnibus volucribus coeli, omnibusque reptantibus super terram, in quibus est anima vivens, dedi omnes herbas virides ad comedendum: &fuit ita. 31 Tum inspexit Deus quicquid fecerat, ecce autem bonum erat valde: sic fuit vespera &fuit manè diei sexti. Cap. 2. Principia rerum naturalium. PHysica Mosaica est νέησις τῶν ποιημάτων θιοῦ Α ὀρατῶν, i. c. contemplatio operum Dei aspeDized by Gorogle ctabilium ctabilium, Rom. 1. v. 20. Ex epistolâ ad Hebraeos sic definiri potest, νόησις τοῦ αιῶνος: authore viro Dei Mose ad nos transmissa. Aliter: Est doctrina de πρωτρκτισίᾳ, seu cosmopoeiâ, secundùm sex mundi natales. Theoremata hanc definitionem explicantia sunt duo. 1. Physica est universalis, vel particularis. Universalis est, quae tradit τὰ καθʼ ὅλου. Atque haec Geneseos primo capite continetur.