Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 112
Unproofread scanNot analysed yet
Motus perfectissimus, atque adeò circularis, ex. 67. Nam ut antea dictum est, quod non habet dextrum vel sinistrum, est perfectissimum. Motus autem circularis non habet dextrum vel sinistrum. Eroo est perfectissimus. Confer ex. 61. s. 2. Est quoque hic motus continuus, non interruptus, ideoque perpetua in coelo quietis privatio, exerc. 68. Quia motui circulari nihil est contrarium, quod Scaliger demonstrat quatuor rationibus. Prima est ex decretis divini praeceptoris. Quippe in primo de coelo, toto quarto capite satis ostendit: motui circulari nihil esse contrarium. Quamobrem tantò minus sibi ipse. Secunda ratio ex naturâ contrarietatis deducta est. Contraria sunt, quae maximè distant. Iccirco duo Ubi, unum in centro, alterum in concavo ambiente cùm maximè distent, pro contrariis agnoscuntur. At in coeli ambitu nulla pars est ima, aut summa. Quare non erit alia alii contraria. Quod si ita esset, ut partes maximè distantes in extremâ circumferentiâ semicirculi essent contrariae: eadem coeli pars sibi ipsi contrarium locum peteret. Hoc autem absurdum est. At eveniret. Nam si ea loci pars, quae sub arietis est capite, ei est contraria, quae sub librae capite est: quomodo librae caput locum illum habere potest, &hunc alterum petere? Tertia ratio.