Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 113
Unproofread scanNot analysed yet
Duo corpora ejusdem formae substantialis haberent contrarios motus: ergo etiam formarum differentias: si essent illae formae, naturales. Quare essent sub uno genere coeli omnes. Sed quoniam motores sunt voluntarii, non erunt quidem formae contrariae. Esto. At erunt fines contrarii. Ast una omnibus intentio. Postremò, duo corpora, quae motu moventur contrario, essent in eodem termino suorum Ubi, naturaliter. Hoc manifestum erit si quis intelligat, Saturni corpus esse sub arietis capite primi mobilis. Est enim ibi communis terminus, qui designari potest intellectu, duobus Ubi, tam Saturni, quàm capitis Atietis. Quorum alterum ex unâ parte, alterum ex adversâ conveniat. Non est igitur in coelorum motibus contrarietas. VI. Lux eximia. Profectò haut scio, (ait Scaliger) an rerum coelestium ulla fit excellentior ipsâ luce. ex. 71. ex. 75. (sect. 9. VII. Vis &efficacia in omnia inferiora: ex. 75. Partes coeli integrales sunt orbis (orbes enim reales sunt,) &stella. Orbis est spharica quadam coeli series. Estque vel empyreus, vel atherius. Aetherius est, qui servit motui stellarum. Estque vel stellarum expers, vel stellatus. Stellarum expers est, vel primum mobile, vel sphaera nona. Stellatus orbis est, vel stellarum fixarum, vel errantium. ex. 63. Cap. 2. De elementis in genere.