Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 114
Unproofread scanNot analysed yet
Uit prima corporis simplicis species, coelum: seTquitur elementum, quod est corpus simplex inferius &inconstantius, ex quo reliqua corpora miscentur, &in quod resolvuntur. Elementa considerantur in genere &specie. In genere considerantur elementorum numerus, principia, &affectiones. Numerus est quaternarius. Sunt enim elementa quatuor, quorum duo superiora &subtiliora, ignis videl. &aër: duo autem inferiora &crassiora, aqua &terra: ut infrà probabitur. Neque hic est error Pythagorae. Principia elementorum sunt materia &forma, exerc. i01. s. 1. ubi dicitur: Elementorum materiae sunt in materiâ primam. Forma autem corporeitatis non subest elementis. Affectiones elementorum sunt vel absoluta, vel relata. Absoluta affectio est vel qualitas, vel motus. Qualitus elementaris est tactilis: eaque vel prima, vel secunda. Prima est: quae primò inest elementis, ita ut sit causa reliquarum. Estque vel activa, vel passiva. Activa est, vel calor, vel frigus. Calor est qualitas congregans homogenea, &