Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 120
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA 4. Magnitudo: profunditas aëris, ut computant Mathematici, continet milliaria Germanica 52. 5. Distinctio in tres regiones, supremam, mediam, &infimam. 6. Utilitas, quae est duplex. Communis, respectu omnium corporum mixtorum. Aër enim corporum miscibilium particulas subit &subigit, atque adeò ad mixtionem aptas reddit. Specialis, respectu animalium. Nam aër 1. Temperat fervorem cordis inspirando attractus. 2. Fovet humidum radicale. 3. Praebet materiam spiritibus vitalibus. 4. Volucribus commodum praebet volandi spatium. 5. Est medium, per quod animalia in his terris tum vident, tum audiunt; sine aëre nec visura quicquam, nec auditura. In terris dico: quia in coelo est alia ratio. Theoremata de aëre. Aër est quasi aquae entelechia, exerc. 18. Aer in mistione agit &patitur, exerc. 27. sect. 1. Aër non est frigidus, nisi nobis comparatus, Aër non est visilis, ex. 613. 5Aër non trahit aquam, ex. 11. 6 Aër non universus circumagitur, ex. 10. 7 Aer est omnium humidissimus, ex. 10.