Latin
Cap. 5. De aquâ
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 121
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 5. De aquâ. Uerunt elementa superiora: sequuntur inferiora, aqua &terra. Aqua est elementum inferius, frigidum, &humidum, ex. 39. In aqua considerantur 1. Qualitas. Aquae magis proprium est frigus, quàm humor. 2. Figura, quae rotunda est. Aqua enim configurata ad terram, cum ea constituit unum globum. 3. Magnitudo. Aqua major est terrâ, si naturalem ejus extensibilitatem spectes; minor autem est terrâ, si ejus profunditatem &corpulentiam consideres. Nam terrae profunditas seu diameter (ut quidam computant) est miliar. Germ. 1718. semidiam eter 860. Profunditas maris minima extendit sese ad 15 stadia, quae nondum faciunt miliare Germanicum, utpote quod 16 stadia complectitur. 4. Maris profunditas mediocris est 30 stadiorum. Summa profunditas se extendit ad miliaria Italica duo cum dimidio: ut docuerunt nautae Anglicani, Lusitani, &Belgae, qui explorarunt eam bolide. Scaliger paulò aliter computat, ut jam dicetur. 3 Situs, qui est duplex: unus naturalis, quem habet aqua ex propensione naturali: &sic est supra terram. Alter ex scopo &utilitate universi. Et hic est vel extra mare, vel in mari, cujus duae sunt affectiones, salsedo, &reciprocatio. 4. Usus, &is cùm generalis, tum specialis. Generalis est, ut 1. emolliat miscibilia, &molliendo disponat ad recipiendam formam. 2. temperet calorem ignis in mixtione. Specialis, qui est, ut terram subeat, subigat, &humectet ad producendas fruges. 2. pisces foveat. 3. terrestribus &volatilibus potum suppeditet. Theoremata de aqua sunt: 1 Aqua mota porrò movetur: quia habet principium motus internum &naturale, exerc. 28. sect. I. ex. 41. 2 Aqua cursu non frigescit, ex 38. 3 Aqua in sicco in globum rotundatur, ex. 10s. sect. 2. 4 Aqua, ut &reliquorum elementorum, duplex est vis: alere, &constituere. Nam iisdem alimur, quibus constamus, &constamus quibus abmur, ex. 39. 5 Aqua non appetit lumen, ex. 74. s. 3. 6 Aqua non est verum medium ad viden Aqua non habet sub se aërem, ex. 6i. s. 4. Aqua nulla in imo, seu centro terrae, ex. 45. Aqua tantum ascendit, quantum descendit, exerc. 45. Aqua est terra altior, ex. 38.