Latin
Cap. 5. De aquâ
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 122
Unproofread scanNot analysed yet
11 Plus est terra quàm aequae, ex. 38. Nam tametsi nos quoque tenemus id, supra terram esse aquae locum: non tamen aquam remur suam magnitudine defraudatam, sed summotam per terrae occupationem. Nam terra solidum perfectumque in globum si cogatur, eum aquae locum, quem nunc aqua occupat, occupaverit. Quippe quae etiam nunc quâ parte depressa est, occupet. Aquae verò, si terra in unum rotundaretur, nullus proprius relinqueretur locus, sed existeret ipsa in aëris loco.