Latin
Cap. 5. De aquâ
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 124
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem terrae ambitus sit circiter milliariorum tricies semel millium quingentorum: semidiameter erit circiter quinque millium. Cujus proportio profunditatis ad aquae profunditatem jam hinc manifesta est. Nam praeter paucissima loca quaedam, qualia sunt ad Suetica litora, quorum fundus nondum cognitus est, atque iccirco ad eas oras annulis ferreis; non anchoris alligatas sistunt naves: praeterquam aliquot, quorum meminit Plinius, &Hispalicae navigationes reliqua omnia haut ita longa prymnesia postulant. 12 Aquae vis est magna in victu mutando, exerc. 59. Theoremata de mari sunt haec: 1 Salsedinis marina causa est. sicca exhalationis materia, quae à terrâ est. ex. s1. 2 Aestus maris ost duplex motus, ac verè duplex, exerc. 52. In seipsum enim replicatus. Alter enim secundùm motum primi mobilis, alter contrarius recurrens: uterque certo tempore. Sunt enim duo motus, sicut in cordis coactione, &laxatione. Mare Caspium scribitur non pati aestum. 3 Mare sequitur motum Lunae diurnum: id est, sideris ipsius corpus, quâ vehitur quotidianâ revolutione, ex. 52. Igitur cùm Lunae corpus diurno motu feratur in Occidentem: eodem quoque suam ducem sequutus Oceanus, decurrit.