Latin
Cap. 5. De aquâ
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 125
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem quamdiu nullus obex est, sequitur: ubi retunditur objectu litorum, cogitur inde regredi. Non temere tamen fit hoc. Sed rerum summus Opifex, qui terras extulit ex aquis, ne irritum faceret opus suum, cavit, ut semper item extarent, quò locus esset habitationi. Sex horas igitur secum ducit aquas Luna: totidem matis ponderi datae sunt, quò repulsum à terrâ seipsum premendo rursus incumberet in prioris sedes. 4 Aquae maris augescunt pleniluniis: non novae substantiae appositione, sed rarefactione. ex. ds. 5 Aeternitas mundi non potest probari per maris salsedinem, ex. 53. contra Cardanum. 6 Mare fuit dulce, cùm fieret. Dulce namque etiam nunc in imo esse ajunt. A tempore addita salsedo propter tenuiorum partium ablutionem, ex. 53. sed contrarium videtur verum. Nam si salsitas extitit inter alia entia, alicui enti infuisse necesse est Ergo aut terrae, aut aquae. Non terrae. Ergo aquae. 7 Mare tribus motibus afficitur, ex. 77. s. 3. uno movetur, quatenus aqua, deorsum ad aquae locum, terrae contiguum. Altero movetur, quatenus haec aqua, id est, mare. Is dicitur fluxus &refluxus.