Latin
Cap. 5. De aquâ
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 126
Unproofread scanNot analysed yet
Tertius est, qui verè aestus ab antiquis appellatur, quo alliduntur litora. Primus fit à formâ activâ. Secundus à forma passivâ: qualis est in ferro ad Magnetem. Tertius per accidens est, &pro causâ ventos habet. Nam sive in medium flant, per directum premunt dorsum. Quo sit, ut ad litora latera attollantur: à quibus repulsa reciprocant eò, unde pulsa sunt. Sive ab alterutro spirent latere: primùm fit à vento vel impulsus, ut ab Aquilone in litus Africum: vel repulsus, ut ab eodem à litore Latino. Deinde contrà, ab Africo litore fit repulsus, atque ad Latinum litus reciprocatio ad locum suum.