Latin
Cap. 6. De terra
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 127
Unproofread scanNot analysed yet
Theoremata de terra sunt: 1 Terra potest putrescere, exerc. 60. s. 3. Omnia enim elementa sat non pura) praeter ignem putrescere possunt. Quia, quod putrescit, calidius fit. Ignis non potest plus calescere. 2 Terra non est coeli firmamentum, sed centrum, exerc. 42. 3 Terra pura quarenda est in suo centro. De reliquis elementis idem esto judicium. Etenim omne elementum circulare est. Ergo habet &circumferentiam, ¢rum proprium. Terra habet suum centrum. Ergo &aqua suum, &aër suum; &ignis suum; distinctum à centro terrae. 4 Terra in suo ambitu continet milliaria Germanica 5400: in profunditate 1718. Id probatur ex Astronomiâ: ubi docetur, circulum dividi in gradus 360, &singulis gradibus respondere milliaria Germanica 15.