Latin
Cap. 6. De terra
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 128
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICAE PERIPATETICAE LIBER TERTIUS. De corporibus imperfectè mixtis. Cap. 1. De mixtionis requisitis. Ontemplati sumus corpora simplicia: contemplemur deinceps mixta, quae ex simplicibus, putà elementis, constant. Mixta considerantur in genere, &in specie. In genere, quoad causas seu requisita, &consequentia mixtionis. Requisita mixtionis continentur ex. 27. s. i uibi ita disserit Scaliger: Non per solam actionem, quae à calore proficiscitur, sit mistio. Motus quidem ab ea est, at aliis quoque opus habet motus is ad peragendum, quod occoepit. Nam &glutinatio necessaria est duris: &praescriptio fluidis: &proportio utrisque tum inter se, tum ad calorem illum. Ac glutinatio quidem conficiebatur ab aquâ, praescriptio verò a terrâ: horum mutua proportio per certam quantitatem: proportio cum calore, non solis potuit quantitatibus designari, propter caloris illius divinam, horum humilem