Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 134
Unproofread scanNot analysed yet
Si ea, (inquit) quae sensui proxima sunt; sequamur, quatuor primarii colores videbuntur in elementis, aut nullus. Albus in- sicco: cujus erit subjectum primum terra. Id quod ex cineribus &saxis, &arenis igni aut Sole exustis palàm est. Viridis in humido crasso: cujus matricem videmus aquam. Crassescens enim viridescit. Caeruleus in humido tenui, qui fit in aëre: ut videtur manifestò. Flavus in calido. Ignem namque condensatum statim sequitur flavedo. Densitas enim colorem facit in actu videri, qui erat in potestate principiorum ineptus, ut videretur. Sic &caeruleo, &viridi porrò inspissatis nigror fit. Manifestum est hoc in nube, &in aquarum stantium superficie: quam aequè, atque in lacte, χρηυν appellare per jocum consuevi. Quibus variis gradibus ac nobis ignotis cum luce commistis, alii deinde fiunt compositi. Idem d. l. s. 9. Colores sunt extremi, vel medii: nobiliores, vel ignobiliores. Sanè verò cùm ex albo, &nigro Solis, falsum sit, ullum componi colorem, praeter fuscum, aut cirfereum: operaeprecium est per scrutari, quâ ratione duo possint accipi colores hi pro extremis. Quâ in contemplatione jucundissima subtilitas est. An igitur extremi dicuntur: quia extra omnes colores sunt? Nullum enim recipit colorem niger: albus omnes. Quare pulcherrima emergit dubitatio. Valde enim ambigam, uter sit habitus: uter privatio.