Latin
PEREFATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 135
Unproofread scanNot analysed yet
PEREFATETICA. vatio. Niger privatio videtur. Atque ita passim ab omnibus proditum videmus. Habet enim proportionem tenebrarum. Ex adverso est: quod recipit, privatum est. Omnes colores albus recipit: nullum niger. Niger ergo videatur omnes colores continere. Albus esse in potentiâ colores omnes. Sunto igitur hi nobiliores: Albus, flavus, ruber, purpureus, viridis, caeruleus, niger. Ad quos omnes, tanquam ad capita, caeteri sunt reducendi. IV. Alia divisio colorum ab eo, quòd sunt, est ex d. o. Et sunt, &mutantur colores, aut re verâ, aut per repraesentationem. Sunt re verâ, ut nigredo super hâc chartâ. Mutantur autem reverâ, cùm abolentur toti: ut in argento vivo, cùm excoquitur; aut eorum pars, ut in cera, cùm albescit: aut in fronde, cùm rubescit: &in cancris, cùm uruntur. Aut ubi miscentur: ut in Tyriam ethystino. Aut cùm superinductione tegunturum: veluti nunc albedo chartae ab atramento. Ipsa enim subtus, etiam nunc alba est: sed non apparet candor atramento tectus. Nigror enim in suo subjecto est; quippe atramenti substantia. Non ergo per candoris abolitionem nigra facta est: quia candor nigrori cesserit, factâ mutatione. Per repraesentationem verò sunt in speculo colores. Neque enim meus ibi color, sed coloris imago. Si enim cerae color esset in speculo re verâ: per continuam coloris emissionem cera dealbaretur: ut fit à Sole. Mutantur hi ad verorum mutationem: nullâ unquam teguntur superinductione: quia obice quopiam tolluntur interposito. Alii verò per actus mutationem, non per ullum subjectum. Ut immoto pavonis collo, si lumen aliorsum transferatur. Plura de coloribus sect. 3. ex. 298. Sed unica exercitatio 325 potest esse instar omnium.