Latin
PERIPATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 138
Unproofread scanNot analysed yet
Ideò austera vinâ juvant ventriculum, &non officiunt cerebro: quia corrugando &uniendo ventriculi partes calorem ejus congregant. 7 Acerbitas exasperat &corrugat linguam fortiter: ut in prunis sylvestribus videre est. Sonus est qualitas afficiens corporis mixti, orta ex aëris fractione, inter duo corpora cum impetu conturrentia. Improptiè vocatur aër laceratus: quia est qualitas. Ejus theoremata sunt: 1 Sonus potissimùm fit ictu, impulsu &rupturâ. Ictu: ut cùm collidunturaes &ferrum. Impulsu: ut cùm aër in fistulas spiratus sonum edit. Rupturâ: ut cùm lignum frangitur. Prima est a In omni sono fit percussio triplex. in corporum collisione, cùm vel durum cum duro colliditur, ut lignum cum ligno: vel durum cum molli, ut cùm aër attrahitur vel ventilatur vehementiùs. Secunda est ex hac collisione excitata percussio aëris: qui in aërem obstantem undique irruens, percussionem facit aëris alteram, atque ita numero tertiam percussionem.